

Epistola ad Galatas*
Caput 6: Versus 8
Qui seminat in carneadditsua.Cum vero dicit,in spiritu,non additsuo,quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est.In carne, in spiritu.[AMBROS.]Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est.Qui autem seminat.Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiae, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc.